Rozmiar: 15909 bajtów

- 5 -

1291. September. 3.

In nomine domini amen. Quoniam que geruntur in tempore, cum lapsu temporis ab humana transire memoria consueverunt, et ne gesta vetustatis rubigine corrumpantur, oportunum est ea in lingua testium reponi et scripture memoria perhennari. Noverint igitur universi et singuli presentem paginam inspecturi, quod Nos Premizlius dei gracia dux Opoliensis et dominus de Rathybor prehabita voluntaria deliberacione pro fidelibus serviciis debita merita inpendere volentes, nec non aliorum quorumlibet servicia nobis quantomagis atrahere cupientes, discreto viro Tiloni advocato de Rathybor suisque posteris super mansos quatuor per ipsum possessos in villa que Ottendorph vulgariter nuncupatur, concedimus et donamus perpetuo plenariam libertatem, eosdem ab omni genere solucionum que nunc sunt et esse in posterum possunt, velut sunt census seu exactiones et alia hiis similia, penitus exementes, quos prephatus Tilo seu suorum quispiam successorum libere possidebit perpetue gubernandos, et ne nostram donacionem nullius calumpnia que est mater tocius confusionis nutrixque omnium errorum, prescriptum Tilonem vel quemquam sue posteritatis umquam valeat disolvere seu attemptare, sibi super hiis presentem paginam conscribi iussimus nostri sigilli munimine roboratam. Datum Rathybor per manum Petri clerici proxima secunda feria post decollacionem beati Johannis baptiste, anno domini M°. cc°. xc°. primo. Actum loco et tempore coram testibus inferius prenotatis, Comite Thomassone Judice Rathyboriensis curie, Adam thesaurario, Gothardo vexi(lli)fero, Bogutha, Peregrino, Militibus, et aliis quam pluribus fide dignis.

Aus dem Archiv des Jungfrauenstifts.
Das wohl erhaltene Siegel zeigt einen dreieckigen Schild mit dem Adler, darüber einen Helm, und die Umschrift: S. PMISLII. DEI. GRA. DVC. RATHIBORIENS. wie in den Czarnowanzer Urkunden p. 21.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów